MISA “NON UNA CUM” DEL DOMINGO DE RAMOS
DOMINICA SECUNDA PASSIONIS SEU IN PALMIS – II DOMÍNICA DE PASIÓN
———–
EPISTOLA
Léctio Epístolæ B. Pauli Ap. ad Philippénses, 2, 5-11
Fratres:
Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma
Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed
semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum
factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus
obédiens usque ad mortem, mortem áutem crucis. Propter quod et Deus
exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genufléctitur)
ut in nómine Iesu omne genu flectátur coeléstium, terréstrium, et
infernórum, et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Iesus Christus in
glória est Dei Patris.
M. – Deo grátias.
PASSIO Pássio Dómini nostri Iesu Christi secundum Matthæum, 26, 36-75; 27,1-60
* In illo témpore: Venit Iesus cum discípulis suis in villam, quæ dícitur Gethsémani, et dixit discípulis suis: † Sedéte hic, donec vadam illuc, et orem. * etc…
– Laus tibi Christe.